monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.43 > bnf10439.193 r > 190 r > 28 > csg46.86 > bnf10439.197 v > csg75.175 > sectio 15 > 5 > 15 > 50 > 7 > Regum I, 21 > uwbM.p.th.f.68.45 > sectio > sectio 6 > sectio 29 > csg75.314 > sectio 13 > sectio 6 > tblHarleyMS1775.17r > 6 > sectio 21 > uwbM.p.th.f.68.321 > 5 > 24 > sectio 8 > ad Romanos, 13 > 26 > sectio 37 > sectio 1 > csg51.7 > bmv294.21 > Iosue, 5 > sectio 16 > sectio > 1 > sectio 4 > sectio 29 > bnfGrec107.161 > sectio > bsbClm6224.474 > Iosue, 4 > sectio > 10 > 40 > bsbClm6224.181 > sectio 41 > bnf9389.424 > sectio > bnf9389.422 > VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX. (a 507/511) > 13 > ad Corinthios I, 12 > 28 > 32 > csg75.521 > csg51.3 > sectio 15 > sectio 9 > sectio 18 > csg51.250 > sectio 11 > bnf10439.192 v > 22 > 48
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XLVII.De Theotimo Tomitano pontifice. <<<     >>> XLIX.Quomodo Habacuc et Michaeae prophetarum corpora inventa sint.

Cassiodorus, 9, CAPUT XLVIII.De Epiphanio Cyprio.

1 Eo quoque tempore fuit Epiphanius, Cypriorum episcopus, ad cuius sepulcrum hactenus daemones expelluntur. Is enim cum substantiam propriam necessitatem sustinentibus erogasset, et multis quoque offerentibus ei pecunias manu largissima dispensaret, contigit ut pecuniis deficientibus oeconomus Ecclesiae murmuraret. Quo facto, assistens quidam in domo in qua manebat oeconomus, sacculum multarum pecuniarum dedit, et ita disparuit, ut nec qui dedit, nec qui misit agnosceretur.
2 Quod factum omnes divinum esse iudicaverunt. Aliud quoque eius libet referre miraculum. Quidam pauperes volentes Epiphanium arte deludere, ut eis aliquid daret, dum iter ageret, unus eorum supinum se prostravit in terra, alter stabat quasi mortuum deflens, nec habens unde eum sepelire potuisset. Epiphanius autem superveniens, oravit ut sub quiete dormiret, et sepulturae necessaria praebuit, simulque consolatus est flentem, dicens: Quiesce, fili, a lacrymis; non enim fletu resuscitari poterit.
3 Est enim inevitabile quod evenit. Cumque discessisset Epiphanius, coepit ille pulsare socium, ut resurgeret. Et cum hoc semel et secundo fecisset, dicens: Surge, hodie de tuis laboribus epulemur, et ille penitus non sentiret, cognoscens vere mortuum, cucurrit ad Epiphanium flens, et petens ut eius socium suscitaret. At ille consolatus est, ne graviter ferret quod evenerat.
4 Non tamen defunctum denuo suscitavit. Hoc enim credo provide gestum, ut non facile Dei ministri deludantur. Eo tempore fuit Aeas [Vales., Aiax] et Zeno in Palaestinae Gaza philosophantes. Et Aeas fertur, cum pulcherrimam duxisset uxorem, ter cum ipsa solum concubuisse, et tres filios genuisse, postea vitam monachicam apprime esse sectatum.
5 Zeno autem episcopus usque ad annorum centum habens aetatem, nunquam solemnibus minor fuit, aut quievit officiis. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 26 et 27; edit. Christ. Vales. cap. 27 et 28, p. 749.]
Cassiodorus HOME

bav824.287 bnf1603.201